- PARIETIBUS vivis homines includendi mos
- PARIETIBUS vivis homines includendi mosinter Veter. supplicia, memoratur Iul. Capitolino. Ita enim is de Opilio Macrino, c. 12. Urvos etiam homines parietibus inclusit, ac struxit. Quod unicô verbô Graeci exprimunt, quod est ἐγκατοικοδομεῖν, horumque imitatione Germani, einmauren; alias zwischen vier mauren einschliessen. Latini Parietibus struere dixerunt. Vetus interpres Iuvenalis adv. 10. Sat. 4. de Vestali defossa (harum enim apud Romanos haec poena fuit.)Sanguine adhuc vivô terram subitura Sacerdos:Haec, inquit, Virginibus Vestae poena suit decreta, si vitiatae fuissent, vivaeparietibus struebantur. Graeci, ut iam dictum, ἐγκατοικοδομεῖν. Suidas, Α᾿νάγυρος ἥρως. Τούτου δέ τις ἐζέκοψε τὸ ἄλσος: ὁ δὲ τῷ ὐιῷ αὐτοῦ ἐπέμηνε παλλακὴν, ἥ τις μὴ δυναμένη συμπεῖσαι τὸν παῖδα, διέβαλεν ὡς ἀσελγῆ τῷ πατρὶ, ὁ δὲ ἐπήρωσεν αὐτὸν καὶ ἐγκατῳκοδόμησεν, Quae (nempe pellex) cum persuadere adolescentem non posset, detulit eum, ut lasciviae reum, apud Patrem; hic vero illum mutilavit et et parietibus struxit. Idem in Belgio poenae genus in Euangelicos statuere aggressus, Albertus Archidux, Isabellae Clarae Eugeniae maritus, vivâ defossâ virgine, Pontificios ritus aversatâ, destitit inceptô, suis ipsismet atrox nimis id supplicii genus censentibusvide hovia Anna, et supra Murus. Parieres nempe et saxeos licet intelligere. Ut apud Sallustium Catilin. c. 55. ubi Tullianum in carcere describitur, Eum muniunt undique, parietes atque insuper camera lapideis fornicibus iuncta. Ad quem loc. vide C. Barthium Animadvers. ad Stat. Theb. l. 10. v. 48. Nec omittendum, in parietem caducum inclinare, Graecis Proverbiô dictum vel potius huc a Latinis allusum. Graeci enim proprie, τρὸς τὸν ῏ευ πράττοντα τοῖχον ῥέπειν dixêre. Sic apud Ael. Spartian. c. 23. Hadrianus Imperator, de Ceionio Commodo Vero, quem adoptaverat, et Aelium Verum Caesarem appellaverat, cum eum minus sanum videret, saepissime dictavit, In parietem caducum inclinavimus. Vide quoque Spartian. eund. in Vero c. 6. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.